- JESUS
- I.JESUSHebraeum nomen, quod Latine Servator dicitur. Matth. c. 1. v. 21. Τέξεται δὲ υἱὸν, καὶ καλέσεις τὸ ὄνομα αὐτοῦ ΙΗΣΟΥΝ.αὐτὸς γὰρ ΣΩΣΕΙ τὸν λαὸν αὐτοῦ ἀπὸ τῶ ἁμαρτιῶν, αὐτῶν. Luc. c. 2. v. 21. Act. c. 4. v. 12. Καὶ ουκ ἔςτιν εν ἀλλῳ οὐδενι ἠ σωτηρία. Οὔτε γὰρ ὄνομά ἐςτιν ἕτερον ὑπὸ τὸν οὐρανὸν τὸ δεδομενον εν ἀνθρώποις εν ᾧ δεῖ ΣΩΘΗΝΑΙ ἡμᾶς. Zach. c. 3. v. 1. et c. 6. v. XI. Hagg. c. 1. v. 1. Coloss. c. 4. v. XI. In tres sententias eunt, qui SS. huius nominis Etymon investigârunt. Primo, Alii a radice Gap desc: Hebrew originem eius ducunt. Hique adeo Gap desc: Hebrew, aut Gap desc: Hebrew Hebraice scribi volunt. Sententia ipsâ canitie suâ ex longo aevi decursu veneranda. Secundo, Reliquae duae mutio videntur iuniores. Et quidem haec (Reuchlini, Andreae Osiandti et aliorum sententia) a Gap desc: Hebrew nomen hoc deducit Gap desc: Hebrew licentiâ nescio quâ utcumque interpositâ, in hunc videlicet finem, ut Tetragram maton illud Dei nomen prius ineffabile, deinceps pronuntiari possit. Sententia patum solida, et vacillans. Nam ut libenter concedamus, cum cetera Dei nomina, tum maxime augustissimum illud Iehovae nomen, nisi gravissimâ de causâ, prorsus ineffandum esse, nelibertas in licentiam exeat, et contemptus nominis in contemptum Numinis redundet, nemo admittet illud in Hebraicae saltem linguae idiomate ineffabile habendum, Graece quidem ἀνεκφώνητον esse in consesso est, Inde enim Graece Ι᾿αὼ pro Iehova corrupte enunciârunt, ut auctore est Diod. Sic. l. 1. Inde etiam 70. illio sacri codicis Interpretes numquam nomen hoc κατα πόδας reddidêre, cum ne possit quidem, sed tantum κατ᾿ ἰσοδυναμείαν, nimitum in locum eius, quoties occasio tulit, Κύριον substituentes. At vero Hebraice ineffabile esse numquam evinci potest. Certe testantur Talmudici Doctores vel ipsos Iudaeos nomen illud ad mortem Simeonis effari solitos. Sed ut hoc demus, quid causae fuerit, quod Gap desc: Hebrew sola omnium Alphabeti literarum admiscenda esset, ut ineffabile illud nomen tandem linguae potens evaderet? Atqui hisce diluendis immorari operae pretium haud fuerit. Neque enim profecto opus est, cum iam viderim Osiandrum a Flacco Illyrico, et aliis, eo nomine merito enervatum. Verum, ut per omnia cum illo sentire integrum non sit, sum mo tamen viro debitus honos minime denegandus est, quod Reuchlini auspiciis veritati iam diu obrutae indagandae aditum nobis utcumque aperuerit. Tertio, Ceterum corona unico Castellioni reservanda, utpote qui in teria sua, quae iam superest, sententia, opus ab Osiandro feliciter inchoatum ad culmen usque perduxit. Ille enim pulcherrimam interpositionis Gap desc: Hebrew, quam Osiander non potuit, rationem exhibet. Qua de re verba ipsius hîc apponam. Cum diu, multumque (inquit) considerarem, neque cur haec litera Gap desc: Hebrew interposita foret, viderem, quippe cum non sit servilis, h.e. eius literarum generis, quae solent in deductis aliunde verbis ad primigenia adhiberi: coepi cogitare, verbum hoc compositum esse oportere, tandemque Dei benficio comperisse videor. Quemadmodum enim Iesus, et Deus est et Homo, ita nomen eius ex Dei et Hominis nomine esse conflatum. Id autem didici ex Exodo c. 15. v. 3. ubi dicitur Gap desc: Hebrew, i. e. Iehova vir belli. Ubi vir bellicosus dicitur, quoniam de Christo sermo est, qui vir futurus erat. Est igitur IESUS nomen compositum ex Gap desc: Hebrew, interpositâ literâ Gap desc: Hebrew ex nomine Gap desc: Hebrew, reliquis autem duabus reiectis, quippe quae serviles sint, et addi, adimique saepe soleant, ut sit Gap desc: Hebrew Iesus, idem quod Iehova Vir, ut intelligamus Iesum non esse Iehovam solum (nam hoc de ieus Patre dicitur) sed Iehovam hominem, i. e. corporatum, etc. Sic ille super Matth. c. 1. v. 21. ut exstat in elegantissima eius Bibliorum versione A. C. 1573. Basileae edita. Vide libellum, cuius titulus est, Exercitatio de Vera SS. Nominis Iesu Etymologia, Lond. A. C. 1652. Nic. Lloyd.II.JESUSNave fil. qui et Iosue vocatur, Israelitarum post Mosem Dux sapientissimus. Item Sirachi fil. libri Ecclesiastici auctor. A. M. 3798. Scalig. petav. Liranus in Eccl. Fuêrunt et alii eiusdem nominis in V. et N. T.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.